Society & Culture » Languages » Need the rest of a Latin translation?

Need the rest of a Latin translation?

Tum ad magnam silvam venerunt. Ibi erat Dido. Aeneas reginam vidit et vocavit: "Nuntiusne verum nuntiavit? Vitamne amisisti? Causane fui? Invitus ex patria tua excessi, sed ita deus imperavit." Sed regina, nunc inimica, verbis lacrimisque Aeneae non movetur. Neque Aeneam spectavit neque respondit sed in silvam fugit.

Aeneas tarde ex silva exceessit et locum vidit ubi mali poena afficiebantur. Tum Aeneas Sibyllaque in Elysium processerunt. Ibi animae bonorum in concordia vitam agebant. Iniuriae et pugnae aberant. Ibi Anchises erat. Gratus filium accepit et nuntiavit: "Claros Romanos qui postea in terra erunt et gloriam populi tui monstrabo. Romani malos superabunt et populos aeque regent." Aeneas ab Anchise non retinetur et a Sibylla in terram reducitur. Tum loca commoda in Italia occuparee maturavit.

1 Answers1