Society & Culture » Languages » Please translate this from Latin to English?

Please translate this from Latin to English?

Iam nona hora erat. Adhuc immobilis in fossa haerebat raeda. Sed nihil facere Sextum taedebat, nam puer strenuus erat. Subito igitur ad raedam currit et cistam aperit. Tum e cista pilam extrahit. "visne pila ludere, Marce?" clamat. Pila, ad Marcum statim iacit. Marcus eam excipit et ad sextum mittit. Identidem pueri pilam iaciebant, alter ad alterum. Tum sextus, qui semper Corneliam vexare vult, per iocum pilam iacit at Corneliam ferit. Statim irate Cornelia ad matrem se verit et, "Cur me semper vexat Sextus, Mater?" clamat. "cur pilam in me iacit? Quam molestus puer est Sextus!" "Veni ad me, carissima," resoindet mater et filiam complexu tenet. "Sextus te ferire in animo non habebat. Est puer strenuus, est puer temerarius, non tamen est puer scelestus." "Sed cur Sextus apud nos habitat?" rogat Cornelia, quae adhuc irata est. "Cur pater Sexti eum ad nos mittit?"

You can even plug it into Google Translator. Easy 10 points

3 Answers3